Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Quomodo se nominaverit Papa Franciscus.

Quomodo se nominaverit Papa Franciscus...

... nuper electus diurnariis in conventu d. Saturni 16 Martii narrabat. Coepit quod iuxta Cardinalem Hummes Brasilianum Archiepiscopum Emeritum intra conclavem sedebat. Cum suffragia ad electionem pontificis requisita modo attacta sunt, Hummes amicus electo Argentino dixit quia noli pauperum oblivisci. Audienti Franciscus Assisiensis confestim occurrit, qui Paupertatem amplexus est patrem mercatorem florentem eiurans. Exinde de bellis multis meditabatur electus cetera suffragia enumeranda degens. Perrexit quod vir pacis quoque est Franciscus. Itaque nomen cor novi Francisci intravit.

Dixit etiam: vir creaturam et caram habens et custodiens est Franciscus Assisiensis. Ita revocatur Benedictus papa emeritus Creatorem Deum magis attendendum proposuisse. Haec informatio resuscitata est in inaugurandi Romae episcopi Missa quam sollemnitate Sancti Ioseph celebrandam statuerat. In Missae homilia Sanctum hunc custodem tum sponsae propriae Mariae Iesuque Filii incarnati - nam in utro summa creaturae consistit - tum creaturae universae animadvertit.  Sancti Ioseph respectus attribui emerito Papae potest qui nomine eodem evocatus est in vineam Domini.

Scriptum est plerumque ex Raimundi Arroyo blog cuius nexu [http://www.raymondarroyo.com/].  Arroyo diurnarius mediorum societatis non quaestui habitae EWTN est.

Scripsit Thomas Davis