Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

PUERI CUM PUERIS PEDIBUS SCHOLAM PETANT!

Pueri cum pueris pedibus scholam petant

Multis in Italiae urbibus parentibus (id quod multo magis in externis nationibus accidit) suadetur ut liberis concedant scholam pedibus petere. Disciplinae puerilis periti putant maxime pueris nocere, qui scholam petunt, autocineto vehi. Nemo est qui scholae saeptum non viderit parentum autocinetis occupatum qui, si possent, in aedificium ingrederentur, ubi tandem, anxietate demissa, magistris liberos traderent.

Quod sine dubio fit quia vita temporibus his magis quam antea omnis generis periculis obnoxia esse videtur. Adde quod paene nullus puer est qui mobili telephonio praeditus non sit. Maiorum aetate anxietas, hoc periti adfirmant, parum sibi fidentes pueros facit, ignotae eis urbis partes permanent, paucum temporis cum amicis agunt, quo possint de suis rebus colloqui, alii alios cursu per ludumque insequi ridentes, antequam intrandi signum detur. Dulce est scholam appropinquare et suavibus puerorum vocibus aures laeto animo praebere, quae symphoniam creant. Parentes viam ubi liberos dimittant eligunt, unde hi itinera tuta percurrunt et, adiuvantibus aliquando publicis vigilibus, scholam attingunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus