Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

In vincula,

In vincula, in vincula coniciatur ... feles!

Numquis ignorat et antiquis et recentibus temporibus animalibus ad scelera admittenda homines usos esse? De duabus felibus diurni nuntios ediderunt.

In regione Russa Komi carceris cuiusdam custodes felem maculosam aspexerunt quae murum ascendere conabatur. Eam cum cepissent, custodes magno cum stupore duos telephonios mobiles invenerunt ventri adligatos. Sine dubio saepe nonnulli, qui in custodia servantur, aliquo modo ea accipiunt quae vetantur; numquam autem acciderat ut feles instrumentum sceleris in carcere adhiberetur.

In urbe Arapiraca (in Brasile posita) custodes animadverterunt felem quandam carcerem inire et exire; hac in re nulla suspicio videbatur esse. Factum est autem ut a custodibus caperetur feles, cui telephonii, “chip” et fugae instrumenta ventri adligata erant. Quare gravis feles cum difficultate movebatur, id quod effecit ut comprehensa sit.

Scripsit Dominicus Caveosanus