Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Sarah Palin Australiana petitione magistratus desistit

Sarah Palin Australiana petitione magistratus desistit

Stephania Banister, mulier quaedam Australiana, post dicta sua infanda ad religionem Mahumetanorum pertinentia petitione magistratus destitit: in percontatione televisifica dixerat se a re Islamica, “quatenus terra” esset, minime abhorrere, tamen secundum leges Islamicas se in Australia vivere nolle. Nec satis erat: nam cum dicere vellet minimam Australianorum partem Corano credere, pro Corano dixit “haram”, quod verbum res nefastas significare constat.

Denique in eo, quod de Iudaeis dixit, summae fuit mirationi: Iudaeos ab „haram“ non teneri, quippe cum suam ipsorum haberent religionem, „quae Iesum Christum sequeretur“. quae dicta  in interrete pervulgata cum passim deriderentur, mulier ipsa ab Australianis cognomine „Sarah Palin Australiana“ appellabatur: Palin (in parte sinistra imaginis, dum in dextro latere Stephania effingitur), quae anno MMVIII pro partibus Republicanorum praesidiatum vicarium petiverat, simili modo risus movit.

Scripsit Volfgangus Austriacus