Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Urbes decoctionem pati possunt?

Urbes decoctionem pati possunt?

Novum Eboracum urbem in decoctionem pervenire posse nuper affirmavit Michaelis Bloomberg, huius urbis burgimagister, Detroiti memor, quod oppidum iam in decoctione aperte versatur. Decoctionis causae essent magnae impensae, quae ex regimine praevisionali atque socialibus auxiliis eveniunt, opesque municipales comprimunt; pensiones igitur senescentibus debitae maiores sunt quam e iuvenum laborantium proventu, indeque aerarium minuitur.

Praeterea pauperum numerus auget, eo quod actuositas oeconomica iam aliquos menses retardatur. Chicagesi vero municipio dollarum 369 miliones ad annum 2014 abesse auctoritates dixerunt; eaedem etiam timent ne similiter ac Detroitum sese gerat res.

Ex Chicagensi municipio professorum scholarium atque officialium duo milia ab officio, deficienti pecunia, iam sunt amota; municipii autem Detroiensis debitum ad dollarum 18 milia et quingenta cumulatur. Sedes gubernativa Vasintoniensis auxilium pecuniarium Detroito nullum datura putatur, indeque periculum decoctionis quoque Novoeborensis.

Scripsit Paulus Kangiser