Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Untitled

"In Syria vi agendum esse"

Si res ita se habent, ut didicimus, - ait Laurentius Fabius, minister Gallicus rebus exteris addictus (qui in imagine aspicitur) - coram caede chemicalibus in Damasci insulis suburbanis perpetrata opus est potentissimas civitates occidentales vi respondere, excepta incursione terrestri. Actionem per legatos armis anteponendam esse: indagatoribus Ordinis Nationum Unitarum, qui nunc Damasci sunt, ab rectoribus Syriacis libertatem ibi requirendi dandam esse, ubi tam horrifica facinora facta esse putentur; si vero praesidens Bassar El Assad impediat, hoc ipsum indicium esse culpae.

"Si chemicalium veneficorum usus comprobetur, - inquit - praesentibus ONUs indagatoribus, hoc significet Bassarem El Assad totius orbis communitati irridere." Nam ante unum annum Baracus Obama, qui Civitatibus Americae Unitis preaeest, sollemniter dixerat usum chemicalium in bello Syriaco limitem non transgrediendum esse. "Si XIII centeni homines ita interfecti sint, Bassar se omni impunitate uti posse reatur."

Laurentius Fabius avet, si narrata vera esse demonstrentur, impetum communem Americanorum Anglorum Francogallorum necnon Russorum sine copiis terrestribus; interrogatus autem quibus armis impetum fieri possit, "Ego me ipsum intellego," respondit " si tamen legatus Russus in Consilio Securitatis communi deliberationi obstiterit, aliter decernendum erit: quomodo non dicam."

Scripsit Herimannus Novocomensis