Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De quaestione Islamica

De quaestione Islamica

In Islamico meditullio sive nuce inest doctrina sacra, quae societati pluralisticae, liberali, toleranti incompatibilis videtur; memorandum est sacrum librum Muslimorum sive Coranum esse verbum Dei aeternum et verum et immutabile, quod propheta Mahoma per Arcangelum Gabrielem accepit ut recitaret. Coran (Qu’rän) enim recitationem significat; hic textus apud islamistas in mente Divina, pristino sermone Arabico, ab initio temporum scriptus est; adduntur nempe prophetae facta et dicta.

Haec praecepta Coranica immutabilia, quae ab prophetae dictis et factis adimplentur, non solum ad spiritales res vel supernas sed etiam ad vitam generis humani totam pertinent; non potest igitur esse ordo saecularis a religione sepositus; immo, ab ipsa religione moderatur.

Insuper Islamismus non agnoscit summatum civilem democraticum a populo institutum, nisi omnino divinitus factus est; itaque Fratres Muslimi dicunt Coranum esse sibi constitutionem politicam; violentia Islamica non a vetere sive obsoleta schola evenit, sed ab ipsa praesenti doctrina; sunt vero Arabes qui pacifice sese gerunt et fortasse etiam Islamismum mediocriter sequuntur, quapropter non omnes eadem lege sunt iudicandi; indeque difficilis via ad tuendum cultum civilem et pacem habendam.

Scripsit Paulus Kangiser