Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Basescu Moldaviam Romaniae adiungere vult

Basescu Moldaviam Romaniae adiungere vult

Traiano Basescu, praesidi Romaniae, propositum est, ut res publica Moldaviana Romaniae adiungatur. Nullam rem civitati suae esse maiorem, cum Romania Unioni Europaeae se ascivisset, Basescu in percontatione televisifica dixit. Nullum esse populum, qui occasione data a coniunctione absisteret. Tamen vi adhibenda fieri non posse, ut Romaniani, qui trans flumen Prut colerent, in unam civitatem redigerentur. Victor Ponta, primus minister inimicissimusque praesidis, haec vehementer reprehendit. Talia verba nulli usui esse nisi communistis.

Dicta praesidis eodem tempore in medium sunt prolata, cum Vilnae, in capite Lithuaniae, Unio Europaea pactionem commercii cum Moldavia fecit. Cui pactioni a Russis et communistis Moldavianis vehementer repugnatur, quod Romaniani nomine Unionis Europaeae Moldaviam in suam potestatem redigere velint. Civitas Moldaviana, quae pauperrima Europae habetur, Unione Sovietica anno MCMXCI dissoluta libera res publica facta est. Cum magna Romanianorum pars coniunctioni propositae suffragetur, id Moldavianorum non multum interesse videtur. Quod etiam Basescu, cum  aestate vicinos viseret, confessus est. « sed ubi Moldaviani », inquit, « aliter de ea re cogitaverint, Romaniani sine mora id agent. »

Scripsit Volfgangus Austriacus