Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Coreani civem Americanum LXXXV annorum ex custodia dimittunt Merrillius (

Coreani civem Americanum LXXXV annorum ex custodia dimittunt

Merrillius (Merill) Newman, civis Americanus LXXXV annorum, a magistratibus Coreanis e custodia dimissus est. A procuratione Coreana actorum diurnorum (KCNA) nuntiatum est eum humanitatis causa dimissum e Corea Septentrionali exire iussum esse. Facinorum, quae bello Coreano commisisset, eum valde paenitere. Etiam aetatem valetudinemque eius causas fuisse, cur non diutius in custodia teneretur. Quae res Americanis gaudio est: gratum esse, quod Merrillio Newman ad suos redire liceret.

Newman, qui mense Octobri quasi peregrinus in Coream Septentrionalem venisse dicitur, a Coreanis actionum hostilium accusatus nonnullas septimanas in custodia retinebatur. Nuper magistratus excusationem eius promulgaverunt, qua, facinora sua non ignoscenda“ confessus est. “Non ignoro”, inquit, “ me nullam veniam sperare posse; tamen submissis genibus oro et obsecro, ut venia a populo Coreano eiusque magistratibus mihi detur scelerum, quorum me vehementer paeniteat.” Coreani veterano non solum facinora in bello commissa obiecerunt, sed etiam, quod in itinere suo Coreano dignitatem et integritatem rei publicae Coreanae violavisset statuique eius socialistico obtrectavisset.

Scripsit Volfgangus Austriacus