Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De laophoro e via deverso

De laophoro e via deverso

Die dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, Solis die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine "Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati sunt. Gubernator laophori dixit 'repente sibi gubernationem defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; quidquid est, is de homicidio involuntario accusatus est.

Scripsit Villelmus Brasiliensis