Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Procella hiemalis Janus competiit provisoribus committendi se in the March for Life,

De Incessu pro Vita Humana

Procella hiemalis Janus competiit provisoribus committendi se in the March for Life, sive Incessum pro Vita Humana, Vasingtoniae die 22 Januarii habitum. Qui 41 agmina anniversaria cumulat 22um Jan. anni 1973 notantia jusque abortionis ad causam Roe versus Wade a Supremo Tribunali die illa redditum vituperantia. Ad hoc amplius centies milia incedentes, ut crebitas sensa est, tametsi temperaturam frigidam circiter 10 gradus Celsienses in gelandum excedentem patiebantur, consurrexerunt et in fanum Supremi Tribunalis, sicut incedentes annorum antecedentium, assecuti sunt.

Aliorum autem permulti impediti et frustrati sunt ne Vasingtoniam caput Civitatum Unitarum apiscerentur. Nam procella Janus nominata utpote decima huius hiemis erat, non tantum Civitates de Ohio ad Carolinam Septentrionalem ad Massaciussetam nimio frigore affectavit sed etiam nives deposuerat in aliquibus locis unum pedem altitudine approprinquantes. Nonnulli tamen procul ex Alabama et Visconsinia Civitatibus in agmen Vasingtoniense transierunt. Incessum pro Vita Humana vero tempestas ex frigoribus hiemis acerrimis multo anno obiit, gelu autem in acrimonia eminens hoc anno.

Multi quoque erant qui in aliis locis inter Civitates ad vitam humanam sustinendam convenerunt, ubi tempestas non eos avertit. Franciscopole in California the Walk for Life sive Ambulatio pro Vita Humana numeros in ceteris locis Vasingtoniá exceptá superavit. Nam amplius 50 milia die Saturni 25 Januarii in tempestate molli adduxit, ex quibus nonulli agmini Vasingtoniensi in frigore peracri quarta die ante interfuerant. Motus Incessús pro Vita Humana extra CUA quoque propagatus est, quamobrem Ottavae in Canada, in Hibernia, in Polonia, Lutetiae Parisiorum in Francia, in Portu Diviti, Romae in Italia, et Pragae in RePublica Bohemica agmina similia Vasingtoniensi ducta sunt.

Permulti adulescentes in agmina et Vasingtoniense et Franciscopolitanum adducti sunt. Qui post annum 1973 nati generationem suam ab abortione directa valde deminutam esse intellegunt. Et inter quos aliqui juveniliter confidentes dixerunt generationem ipsam non de terra perituram esse donec videat abortionem directam confractam.

Scripsit Thomas Davis