Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De Migrationibus Europaeis

De migrationibus Europaeis

Genus humanum ab initio migrationes fecit, nam - quantum putatur - primi  homines orti sunt in Africa, ex qua in Asiam et Europam migraverunt; deinde Graeci et Carthaginenses et Romani sua vice migrationes in reliquas plagas duxerunt; Romanaeque coloniae per totum orbem tunc notum sunt conditae. Post Americam repertam, illuc immigrarunt primo Europaei postea reliqui, sua instituta, mores, linguam apportantes; nostris vero temporibus migratio non minuitur sed contra incrementum ubique capit, adeo ut in ipsam Europam advenae multi in dies immigrant; inde rogantur et approbantur leges quibus politica sive doctrina migratoria sanciatur; quae leges plerumque restrictiones statuunt, sed non pariter; intra vero Unionem Europaeam, incolis cuiusque nationis liberum transitum in reliquas datur; aliter autem agitur de incolis, qui in Unionem Europaeam ex reliquis terris immigrant, nam hi aliquibus restrictionibus afficiuntur.

Apud Migrationis Internationalis Prospectum anni 2013 [1] , leges de migratione astrictae in Unione Europaea paulatim dictantur ne nimii migrantes introeant; iis tamen advenis, qui iam in Europam pervenerunt, legibus favent et beneficia socialia, vel cessationis subsidium, eisdem praebentur; attamen de immigratione apud politicos disceptationes in Europa ortae sunt, propterea quod quanto maiora sint beneficia socialia tanto plures immigrantes alliciuntur; inde patet ut eae nationes, quae nimia beneficia socialia immodice praebent, immigratione quasi poena castigantur

[1] International Migration Outlook 2013 editus ab Organizatione ad Oeconomicam Cooperationem et Progressum (litteris Angl. OCDE).

Scripsit Paulus Kangiser