Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De Vita Aeterna

De Vita Aeterna

In hodierno evangelii loco constat Iesum Christum a quadam muliere Samaritana aquam petivisse apud puteum civitatis Samariae, quae dicitur Sichar. Ea de causa mulier mirata est, quia non  bene coutebantur Iudaei Samaritanis:  “cur –inquit- tu,  Iudaeus cum sis, a me, quae sum mulier Samaritana, aquam petis?”; tunc Iesus “si scires –inquit- quis ego sim, tu ipsa a me aquam petivisses”.  Haec verba quoque addidit:  “Omnis qui bibit ex hac aqua [scilicet huius fontis], sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in aeternum” [cf Io 4,5-13].

Sub aquae specie Christus loquebatur de Spiritu,  quem Deus  in omnium corda effundit.  Non solum Iesus, sed et prophetae ac Ecclesiae Patres de Spiritu Sancto metaphorice velut de aqua loquuntur. Etiam Paulus apostolus in epistula I ad Corinthios de Iudaeis errantibus in eremo scribit: “omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus [10,4].  Et ipse propheta Isaias clamat:  “Omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite, emite absque argento” [55,1]. Haec est convocatio ad Aeternum.

At multi viri  nostris diebus in Vitam Aeternam non credunt, vel minime de ea curant;  non sitiunt neque ad ullum bonum spiritale accedunt. Christiani autem sic vituperantur apud Hegel: “in caelo deperdunt  thesauros ad terram destinatos”.  Etiam putant quidam Christianos de mundo Aeternitatis causa aufugere ne praesentem mundum mutemus. Quam secus id est!   Sine autem Aeternitatis respectu dolor humanus fit insania, sacrificium videtur absurdum, sollicitudines nostrae immodicae.  Qui vitam amamus, Aeternitatem ad bene vivendum cupimus; qui Aeternitatem negat, vitam morte superveniente exstingui bono animo ferre videtur.

Mulier Samaritana cum Christum esse Messiam comperisset ad concives nuntiatura cucurrit, qui etiam crediderunt [Io 4, 39-42]. Hoc est vero Evangelizandi munus.

Magno proventui esset tum Ecclesiae tum omni generi humano  in pristinum Aeternitatis sensum redire.  Recte nos monuit apostolus Paulus de  vitae tribulationibus: “Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt”  [2 Cor 4, 18].

Audiamus idcirco Christum: “Si quis sitit, veniat ad me et bibat”.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica III Tempore Quadragesimali habita, convertens

Scripsit Paulus Kangiser