Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Lucem quaeramus!

Lucem quaeramus!

In Evangelio (Io 9,1-41) legimus Christum cuidam, qui caecus natus erat, videndi facultatem dedisse; at pharisaei, qui corde caeci erant, vel hoc non crediderunt vel aegre tulerunt, nam erat dies Sabbatum et Iesus legem Iudaicam de quiete Sabbati effregerat.

Interrogatus autem Iesus a discipulis de viri illius caecitate, respondit eum caecum esse “ut manifestentur opera Dei in illo” (Io 9, 3). “Opera Dei” significabant visum. Christus vero, Verbum Dei incarnatum, lumen fuit, qui cum vitam in saeculo viveret, magnam pugnam adversus tenebras egit.

Veteres Orientales lucem matutinam accipiebant velut novam vitam nascentem, sed cum tenebrae nocturnae aderant, ipsae regnum mortis eis videbantur. Itaque lux tamquam vita et tenebrae tamquam mors erant. Dixit Iesus: “Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae” (Io 8, 12).

Nos omnes quodam modo caeci nati sumus et per Baptismum quasi lucem accipimus a Iesu manantem; postea aliquando caeci vivimus, ut quondam pharisaei, adeo ut lumine Christi egeamus per tenebras ne transeamus. De eadem re Sanctus Paulus nos admonet: “eratis enim aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate” (Eph 5, 8-9).

Iubemur non solum esse Filii Lucis, sed etiam ut nos ipsi ceteris lux simus; sed unde nobis lux? Lux primo a Christo venit et deinde ab operibus nostris bonis quae Patrem Caelestem glorificent (Mt 5, 16).

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica IV Tempore Quadragesimali habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser