Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Vere resurrexit?

Vere resurrexit?

Multis in Novi Testamenti locis agitur de Christi resurrectione (inter alios Io 20, 1-9; Mt 28, 1-6). At vere resurrexit?

Si scientificam probationem quaerimus, nulla reperietur. Sed testes plurimi sunt qui vel singuli vel gregaliter Christum resurrectum viderunt aut ex iis, qui ipsum viderunt, testimonium audierunt. Iam anno fere vicesimo post Christi mortem invenitur omnium veterrimum testimonium a Paulo apostolo transmissum: “quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae, et post hoc undecim: deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt” [id est, mortui sunt] (1 Cor 15, 3-6). Non igitur rumor, sed certa traditio est nobis in Scripturis. Pluries Iesus resurrectus apparuit usque ad diem quo ad caelum ascendit.

Qui resurrectionem negant plerumque putant discipulorum et credentium autosuggestionem fuisse; si ita fuisset, miraculum iudicares quasi ipsam resurrectionem. Quomodo enim fieri potuit tot homines in locis multis et diversissimis eadem allucinatione sive mentis errore idem vidisse? Praeterea apostoli post Christum crucifixum nullam resurrectionis spem habuerunt, neque dici potest eos vidisse quod sperabant.

Si Christi resurrectio defuisset, Christianismi initium et prompta diffusio maximum mysterium esset, quod difficillime enodaremus.

Omnes credunt in Christi mortem, sed Christiani in Christi quoque resurrectionem. Sine autem resurrectione, Ecclesiae fundamentum evanuisset. Propter Christum dicere possumus vitam non morte deleri, sed contra, ex eo in mundo spem et beatitudinem habemus. Quocirca Paulus: “Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (1 Cor 15, 20-22).

Qui in resurrectionem credimus, cottidie pugnamus contra omnes “mortes” quae hominis vitam laedunt, ut sunt, verbi gratia: violentia, potestas praepotens, quae subiugando et abutendo gaudet.

Iesus primus inter fratres resurrexit. Quaerendus igitur est Christus in Evangeliis atque in Eucharistia; et exemplo suo, Christianis vitam oportet degere, exempli causa offensoribus ignoscendo et infirmis inserviendo. Spes denique in resurrectionis promissionem servanda est nobis.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica Paschali habita

Scripsit Paulus Kangiser