Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Unio Eurasiatica instituitur

Unio Eurasiatica instituitur

Astanae, in capite Kasachiae, Vladimirus Putin cum praesidibus Rutheniae Albae Kasachiaeque Unione Eurasiatica constituta foedus oeconomicum fecit. Quam rem esse maximi momenti Putin dixit, cum hac pactione mercatus CLXX milionibus hominum communis fieret. Cui pactioni si conventus nationales assenserint, ab anno MMXV ineunte commeatus inter eas civitates liber atque expeditus erit summa cum rerum oeconomicarum consensione. Mox etiam Armenia et Kirgistania foederi adiunctum iri dicuntur. Tamen Vladimirum Putin non solum oeconomicae, sed politicae unioni studere apparet.

Qui scilicet negavit se Unionem Sovieticam renovare velle, cum affirmaret Unionem Eurasiaticam Europam Asiamque inter se coniuncturam esse. Sunt quidem, qui persuasum habeant Russos praecipue id agere, ut suam potestatem, quam habeant in media Asia, confirment, propterea quod auctoritas Serum abhinc annos prope viginti in his regionibus creverit. Praeterea eos auctoritatem Unionis Europaeae minuere velle, quae ad nonnullas civitates pristinae Unionis Sovieticae iam pertineat. Num Rutheni Albi vel Kasachii coniunctionem politicam desiderent, dubium est; nam primum timent, ne Russorum auctoritas in tanta rerum oeconomicarum iniquitate nimis praevaleat; deinde res, quae in Ucrainia geruntur, iis sunt sollicitudini timentibus, ne Russi, ut qui paratos se praestiterint ad populares suos vi armisque defendendos, simili modo suis ipsorum rebus se interponant.

Scripsit Volfgangus Austriacus