Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Hispaniarum Novus Rex nuntiatur

Hispaniarum Novus Rex nuntiatur

Regis Ioannis Caroli abdicatione transfertur regnum Hispanum filio suo Philippo, qui paratus est ad haec munera exercenda. At multi cives Hispani nolunt regem habere et iudicant opportunum esse de monarchia abroganda disceptare, nocnon saepe vituperant quod reges non sint nisi  praeteriti temporis larva sive phantasma. Putant quoque nationi expensum ac onerosum esse familiam regiam servare.

Attamen reges vel reginae suis nationibus sunt signa historiae patriae viventia; nationes vero quae tantum vexillum linteum habent, carent illo vexillo incarnato in regis vel reginae personam, quam rebus sive prosperis sive adversis concives circumstare possint; ex eo patet regem et reginam muneribus publicis integerrime fungi debere ut digne suis concivibus inserviant.

Ceterum, de re publica curat parlamentum, ubi factiones politicae conveniunt, nec semper a culpa absunt, propter nimias dissensiones et corruptiones quae interdum comperiuntur.

Utinam rex futurus Hispanus Philippus VI, una cum uxore sua Laetitia, possit munere recte fungi et civibus suis merito accipi.

Scripsit Paulus Kangiser