Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De vita et vultu feminae infelici restitutis

De vita et vultu feminae infelici restitutis

Post errorem medicinum tertio decimo anno tribulatio revertitur feminae Lessyae Kotelevskaya nomine. Quae in Ucraina anno MCMDCCCIII nata est, anno MCMDCCCVI autem familia eius in Casachiam migravit. Mature Lessya in matrimonium accepta est et cum coniuge vestes venditandas suscepit. Anno MMI autem exeunte vultus eius casu laesus est, quod post maxilla eius dextera nonnihil intumuit.

In tuber ipsum inquirens et inspiciens et scrutans medicus inde Lessyae dixit morbum cancri in ea progredi. Tractationem medicam accepit, qua exeunte vultus eius dolore peiore damno turpitudine afficiebatur. Exinde operam Lessya eo nequibat longius dare ut negotium vestium perierit. Non mortua est, vivebat autem in dies singulos animo volutans sitne hodie extremum. Anno MMVII filium vero peperit Ericum, coniunx autem Lessyae post paulo derelinquit eos duos.

Patruelis Helgus nomine familiam Lessyae inde ab Unione Sovietica dirupta quaesierat. Nam familia Helgi in Ucraina remanserat. Postea Ludovicopole in Civitate Kentukiana is consederat etiam florebat, cum interretis quaestione anno MMXII demum reperit ubi Lessya macilenta in cella subterranea habitaret. Quam Helgus e miseria eripuit et eam in Ucraina contulit cum medico oncologiae perito. Indiciis et novis et veteribus consideratis hic Lessyae decrevit nunquam morbum cancri infuisse. Deinde Lessya et Ericus ad Ludovicopolem transierunt et cum Helgo vitam consociant.

Per reticulum amicorum Lessya et Universitatis Ludovicopolitanae sodalis medicus qui chirurgia reficit conveniunt. Hic se gratis adiuvare Lessyam offert. Vultum eius maiore chirurgia XVI horas sumente 23 Iun. 2014 restituit. Ea convalescebat in nosocomio Universitatis Ludovicopolitanae quoad ex eo Nonis Iuliis soluta est.

Scripsit Thomas Davis