Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

PANUM MULTIPLICATIO

Panum multiplicatio

Turba, quae Iesum secuta erat, ad vesperam esuriebat, et discipuli putabant eam esse dimittendam, eo consilio ut in proximum oppidum irent et escas emerent. At Iesus censuit eam non esse dimittendam et discipulis imperavit ut ipsi turbae alimentum darent. Discipulis vero non erant nisi quinque panes et pisces duo, quos Iesus manibus sumpsit et in caelum suspiciens benedixit et fregit et discipulis dedit; discipuli autem turbae. Omnes ad satietatem comederunt et insuper cophini duodecim collecti sunt panibus et piscibus pleni (Cf Mt 14,13-21).

Quid ex hoc evangelio comperimus? Iesum hominis totius et corporis et animae misereri. Animis verbum, corporibus medicina et alimentum. Quidni Iesus nostris temporibus pisces multiplicat esurientium milibus? Quia, discipulis num escam haberent interrogatis, ad pisces et panes partiendos cum ceteris eos vocavit.

Nunc vero idem nos poscit: ut bona terrena cum omnibus partiamus. Enimvero sunt in terra alimenta plurima et omnibus nisi gubernatores aliqui irresponsabiliter populum esurientem retinerent.

Iesus discipulos iussit escam ab ipsis distribui. Non omnia Deus ipse facit. Christus panes et pisces discipulis multiplicatos dedit; discipuli vero turbae. Discipuli collaboratores Dei sumus. Charitas autem Christi est certa et definita: aegrotis, senescentibus, familiaribus amicisque in difficultate auxilium.

Hodie multi quasi in deserto vitam degunt, sine pace, sine amore, sine securitate, sine vitae sensu, similiter ac ii qui Iesum sequebantur. Cum iudicium postremum agatur, ex nobis quaeretur num esurientibus escam, sitientibus potum, nudo vestimentum dederimus (Cf Mt 25, 35-36). Nobis vero melius hodie est quam iis, qui panem et pisces comederunt: nobis est eucharistia, quae ad Dei sitim et famem satiandas prodest.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die dominico XVIII per annum habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser