Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De munere Petrino

De munere Petrino

Nostris temporibus percontationes opinionum saepe aguntur, praesertim in rebus politicis et commercialibus. Etiam Iesus suo tempore percontatus est, non ob politicam vel commercialem causam, sed ad educationem et paedagogiam; hoc ex evangelio comperimus (cf Mt 16, 13-20).

Cum pervenisset in partes Caesareae Philippi et soli essent, discipulos suos subito Iesus interrogavit: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?" Statim quasi una responderunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. At minime Iesus quaerebat populi opinionem. Volebat vero scire apostolorum de se opinionem. Discipuli sese conturbarunt, sed Petrus affirmavit: “Tu es Christus, Filius Dei vivi”. Hoc fuit primum in historia testimonium de Iesu Nazareno deque eius identitate.

Quidam etiam fraudatorem, fanaticum ipsiusque daemonii socium Iesum nominarunt.

Hodie quoque opiniones de Iesu Christo inter se repugnantes invenimus; saepe fabulae romanicae vel taeniae cinematicae divulgantur, plerumque fictae, deformatae profanaeque. Agnostici dubitant Christum vere fuisse. Alii vero eum venerantur ut virum bonum, humanitatis defensorem, prophetam liberum ac sui iuris.

Nos scimus Christum verum Deum esse, incarnatum, cuius passio et mors nobis salutem attulit. At ex nostra fide, nostram vitam vere Christo imbuimus? Iesus esse deberet qui nos semper interroget nostraeque vitae sensum proferat. Petrus perbelle fidem in Iesu verba fecit et rectissime respondit. Filius Dei Vivi, id est, qui vitam habet et donat; qui mortem vicit.

”Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam”. Nomen Simoni permutavit Iesus in Petrum. Nominis mutatio apud Iudaeos significabat munus quod erat explendum. Petrus valet tamquam petra sive saxum, Ecclesiae fundamentum.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXI per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser