Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De talentis a Deo infusis

De talentis a Deo infusis

A Domino in viam se commissuro alter servus quinque talenta accepit; alter duo, alterque unum tantum. Postquam de itinere dominus revertit, primus servus alia quinque talenta dedit ei; secundus, alia duo; qui unum talentum acceperat non ex eo lucratus erat, et id absconderat et domino redeunti restituit dicens: “Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes, quod tuum est” (Mt 24, 24-25). Dominus praemio affecit eos qui talenta multiplicaverant; servum autem, qui talentum absconderat, ut malum et pigrum obiurgavit, forasque eiecit; ab eo praeterea talentum abstulit, quod ei qui quinque lucratus erat dedit (cf Mt 24, 14-30).

Hac notissima parabola Iesus nos admonet ut continenter lucrum ex nostris talentis faciamus donec Dominus nos vocet ut eorum rationem reddamus Agitur profecto de bonis spiritualibus vel charitate et iustitia nec omittenda sunt alia bona pro pauperibus, pro amicis, quae sunt nobis per vitam colenda.

Omnes a Deo talenta quidem accepimus, hic pauca ille plura, et omnes iussi sumus utilitatem ex iis percipere. Non debemus igitur compressis manibus sedere, neque nos purgare quod unum tantum talentum sit nobis datum. Haec omnia ad postremum humanitatis iudicium spectant cum iis, qui recte et bene talentis usi sint, Dominus plura bona donet: “Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis; super multa te constituam, intra in gaudium domini tui”.

Exeunte anno liturgico (civili quoque) Ecclesia nos monet ut de morte aliquantum meditemur: quid lucri ex talentis naturalibus et supranaturalibus in nostra vita fecimus? Proximum vere amavimus? Veritatem et Iustitiam exercuimus? Christo portas aperuimus?

Ii etiam qui in talentorum parabola omittuntur, ut sunt praepediti (mente capti aut membris invalidi), profecto possunt bonos fructus producere. Omnes igitur ad propria talenta colenda sumus convocati. Nemo vitam nobis reliquam praevidet, et nemo vellet apud Iudicem, Christum, manibus vacuis se praebere, sed contra unusquisque vivit et vult ut possit audire verba quae fideli servo dixit: “Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis; super multa te constituam, intra in gaudium domini tui”.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico XXXIII per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser