Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Custodes publici puerum Afroamericanum necant

Custodes publici puerum Afroamericanum necant

In urbe Cleveland custodes publici puerum XII annorum – scilicet Afroamericanum -, qui telum lusorium secum habuerat, glandibus deiecerunt. Telum vero simillimum fuisse, cum nota quaedam colore flammeo, ex qua apparere rem esse innoxiam, erasa esset. Testem quendam custodes arcessivisse; quem dixisse hominem, quem adulescentem esse putaret, in area lusoria alios telo minari. Duos custodes puerum monuisse, ut manus tolleret. Deinde eos puerum, quia iussa neglexisset, deiecisse.

Sed in actis diurnis Clevelandensibus nuntiatur testem illum, cum custodes arcesseret, falsum telum nugasque pueriles opinatum esse. De ea re illos custodes certiores non esse factos. Pater infelix „lacrimas retinere volo“, inquit, „sed hac re vehementissime doleo. Ut puer duodecim annorum coeptis conscius non fuit. At custodes facinori suo conscii fuerunt.“ Eduardus Tomba, praefectus vicarius custodum publicorum Clevelandensium, „rem tristissimam“ doluit; tamen custodes defendit, quod „officium suum praestarent“. Interim videotaenia in publicum est prolata, ex qua apparet custodes illos minime dubitavisse puerum necare.

Qua iniuria patefacta timendum est, ne tumultus in Civitatibus Unitis continuentur...

Scripsit Volfgangus Austriacus