Annus
2 0 1 4

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Denuo Putin civitates occidentales vituperat

Denuo Putin civitates occidentales vituperat

In oratione, quam modo habuit de statu nationis, Vladimirus Putin moderatores civitatum occidentalium vehementissime vituperavit: sanctionibus constitutis eos contendere, ut res publica Russica quam maximum caperet detrimentum. Controversias, quae essent sive de Ucrainia adiuvanda sive de Chersoneso occupato, nihil esse nisi causas simulatas; re vera eos ita egisse timentes, ne Russia nimis potens, nimis libera fieret.

Ceterum sanctiones, quae iis quoque, a quibus essent constitutae, haud mediocriter nocerent, Russis incitamento fore. Se omnibus Russis gratias agere, quod se in hoc rerum discriminevadiuvassent.

„Iis rebus, quae in Ucrainia geruntur“, inquit, „consilia nostra comprobantur.” Unioni Europaeae Putin obiecit, quod unum abhinc annum, cum de Ucrainia associanda actum esset, Russiam plane neglexissent, quia ea res nil ad Russos pertineret. At Russorum plurimum interesse, quid in Ucrainia gereretur.

Quod Chersonesum Russiae ascivisset, eam rem iuri gentium minime repugnare. Chersonesum Russis semper maximi fore momenti, sive cultu sive quod ad mentes hominum pertineret. Civitatibus Unitis Putin vitio vertit, quod aequilibrium, quod fuisset in ratione bellica, violassent. Quod pactionem illam neglexissent, qua cautum esset, ne plura missilia prohibitoria collocarentur, non solum Russiae id periculosum esse, sed ipsis Americanis, qui nescio an imaginarentur se a nullo iam vinci posse.

Scripsit Volfgangus Austriacus