Annus
2 0 1 5

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Qua de causa Palaestinenses.

Qua de causa Palaestinenses...

... in quaestiones perpetuas Hagenses adoptari velint.

Rijad Mansur, legatus Palaestinensium apud Nationes Unitas, IV.Non.Ian. petivit, ut res publica sua in quaestiones perpetuas internationales adoptaretur. Qui cum petitionem traderet, dixit plurimum interesse iniurias, quas Palaestinenses ab Israelibus accepissent, vindicari. Petitio nunc secretario generali Ban Ki-Moon probanda est. Qua probata atque affirmata Palaestinensibus licebit iudices Hagenses hortari, ut in Israeles, sive in magistratus sive in milites, inquirant, qui criminis contra humanitatem commissi arguuntur.

Causa petitionis erat, quod Palaestinenses frustra postulaverant, ut Consilium Securitatis diem constitueret, ad quam Israeles cum Palaestinensibus pacem facerent vel copias suas e finibus eorum reciperent. Quod ,cum praeter ceteros a Francogallis et Luxemburgensibus esset probatum, tamen in irritum cecidit Nigerianis suffragiis se abstinentibus.

Scripsit Volfgangus Austriacus