| Ego non sum "
 Ego non sum "Charlie"
 Insidiis cruentis Lutetiae factis nemo fere nostrum est, quin a
scelere isto atroci abhorreat.  Quae res tamen haud inopinata 
accidisse videtur:  nonne iam pridem fuerunt, qui  prophetam 
offensum se  ulturos minarentur ? periculum imminens cum
cognovissent, diurnarii illi Lutetienses  libellos suos
contumeliosos  continuabant  scilicet  dictitantes
se  libertate dicendi carere nolle. Est quidem summum bonum
libertas dicendi et  digna, quae defendatur.  Sed in
omni libertate utenda videndum est, ne cuius iura minuantur neve 
dignitas  detrectetur. Nonne ipsi dicendi libertati certos
fines imposuimus , ne dicerentur, quae ferenda non sunt? Ut
exemplum afferam: si quis nescioquo modo Iudaeis probra
intulerit,  nescio an odii Iudeaorum  arguatur  ,
quin etiam lege puniatur . Equidem persuasum habeo diurnarios
illos  Iudaeorum   religionem  tam insolenter
offendere  numquam ausuros fuisse. Non est dubium, quin
illi, si id fecissent, summam omnium bonorum indignationem  moturi
fuerint. Quorum  nemo fere dixerit  se esse
« Charlie », ut se cum  iis, qui libertatem
dicendi  adeo depravaverint, consociet. Caveamus igitur, ne 
omni aequitate neglecta  ea libertate, ad quam cohibendam
alibi sumus parati, praeter modum abutamur. Videamus, ne in tanto
libertatis studio  reverentiae obliviscamur, quae cuique
religioni debetur. O civitatem interituram, in qua iis plaudatur,
qui nomine libertatis id  polluunt, quod  hominibus
santissimum est! Quid enim illi  effecerunt, nisi  ut  odium
fanaticissimi cuiusque non solum in se ipsos, sed in totam
civitatem  verterent? Quid illi  effecerunt, nisi 
ut  timore Mahumetanorum crescente  discordia  inter
cives augeatur?  Quae cum ita sint, equidem, quod illi diurnarii
fecerunt,minime possum probare.  Ego  quidem  non
“sum Charlie”. Omnino civitates occidentales, cum rebus
in oriente gestis nimis saepe  se interponerent, quid  effecerunt,
nisi ut odium excitarent  ,  bella  moverent,
discordiam  augerent ? quid ?  nonne Syria ,
nonne Libya paucos abhinc annos  erant quietae , quae
nunc civium sanguine merguntur ? « at  utrumque
populum » , dixerit quispiam, « libertati studentem 
adiuvabant. » quod  si   ita esset, miror,
cur non  Saudiarabiae bellum intulerunt,  quam qui
regunt , tantum  abest, ut ullam colant  iuris
aequitatem, ut  crudelissimis poenis  eos afficiant,
qui nimis  libere se gerant. Ne quis dicat  illas 
libertatis causa  rebus orientalibus  se  umquam
interposuisse !  Si ita res se haberet, iam pridem 
eas oportuit  Palaestinensium libertati  favere. Sed 
non libertati, sed  islamistis  favent  libertate
populo tam diu negata. O  insaniam  gubernatorum
occidentalium, qui , cum islamistis favent, suis civitatibus
interitum parant ! Auxilium ferebant Americani
« bellatoribus dei », in quibus Bin Laden,  ne
diutius Afghania sub dicione Russorum esset. Nonne postea eundem
Bin Laden ut acerbissimum hostem  sunt insectati?  Americani 
Saddamo Hussein bellum Persis inferenti faverunt: nonne paulo
post eundem Saddamum  ut acerbissimum hostem oppugnaverunt?
Ab Americanis sociisque eorum  est deiectus Ghaddafi:
sequebatur, ut Islamistae  plus quam antea valerent. Num
tutus et liber  est populus? In Syria Americani sociique
eorum, cum   seditiosis  « moderatis » 
favent , id tantum efficiunt, ut numerus occisorum in dies
crescat, ut magna civium pars patriam relinquant, denique ut 
islamistae maximum e civitate dilabente usum capiant. Quid
igitur ?  arma  occidentalia tantum abest, ut
civitatibus  illis « libertatem et democratiam »   
praestent, ut  impetum islamistarum sustinere non iam
possint. Ita fit, ut magna civium pars necessitate coacti  terras
bello devastatas relinquant novasque sedes sibi petant  apud
ipsos  cladis  auctores. Quid ?  nonne nos 
illos  populos  hortati  sumus, ut  incertam
libertatis spem  certae securitati  anteponerent ?
nonne  nos, cum  seditiosis  favimus, id  unum 
effecimus, ut res, licet malae  fuissent, multo peiores
fierent ? Iam ingens perfugarum multitudo ex oriente  in
civitates nostras redundat : nemo fere est, qui credat eos 
occasione data in patriam redituros esse. Quid igitur?  Licet 
ex minore parte cultui ac consuetudini nostrae se accomodent,
magna tamen pars  mores patrios servabit. Quorum quo plures
aderunt, eo plus valebit auctoritas in re publica. Caveamus, ne
quando e civitate Europaea  res publica islamica  fiat !
  sunt quidem, qui  talia neglegant  iisque,
qui  de hoc periculo monent, vehementer maledicant, quod
parum faciles sint.  Utinam  librum illum de
oboedientia legant, qui nuperrime in Francogallia editus
est ! Discordia  civium  civitatibus est
perniciei.  Cavendum est, ne discordiis, quae civitates
orientales iam  perdiderunt, nobis  quoque interitus
paretur !
 Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |