| Quid  Vaclavus Klaus de statu Europae et de discordiis Ucrainianis senserit
 Quid
 Vaclavus Klaus ...... 
de statu Europae et de discordiis Ucrainianis senserit.Die
Presse: Unum
fere annum discordiis civilibus res publica Ucrainiana 
vexabatur  consiliis de pace adhuc in irritum cadentibus.
Quid  tu suades? Václav
Klaus: Quam
primum agendum est. Sed non  ita, ut alii rebus Ucrainianis
se interponant.  Dissensiones non explicari possunt nisi
agendo et concedendo. Doleo, quod  moderatores
Ucrainiani  apti non sunt, qui ita faciant. Equidem
expertus scio Tsechoslovaciam in duas partes divisam civitati
nostrae saluti accidisse. Quod primo  rem vere insanam
putaveram; deinde cum intellexissem Slovacos  vero
libertatis desiderio esse affectos, iam non dubitavi, quin
difficultates solvi non possent nisi  re publica dividenda.
Similia etiam in Ucrainia fieri oportet. Ergo
oportebit Ucrainiam dividere? Nihil
suadeo, sed  , quod ipse sum expertus, dico. De
qua  „parte altera“ loqueris? De seditiosis 
an  de Russia ? De
hominibus, qui Ucrainiam orientalem colunt.  Ceterum recte
quaesivisti de « discordiis civilibus“ , cum plerique
de „discordiis, quae sint  inter Ucrainianos et Russos“ 
loquantur. Quod ego quidem  corrigere soleo. Non
est dubium, quin in  finibus Ucrainiae  pugnetur. Neque
dubium est, quin Russi  huius contentionis participes 
sint. Minime.
Haec contentio Europaeis Americanisque  cum Russis 
est. Vicariamne
eam contentionem appellas? Causa 
mali in ipsa Ucrainia quaerenda est. quam si comparas cum aliis
civitatibus, quae antea sub dicione communistarum fuerunt,
civitatem Ucrainianam parum profecisse facile intelleges. Nam
civitas Ucrainiana semper erat divisa. Nunc autem res in tanto
sunt discrimine ideo, quod  Ucrainiani  coacti sunt
decernere, utrum ad Europam occidentalem an ad  Russos
pertinere vellent. Ita autem fit, ut Ucrainia divellatur.  At
nemo Ucrainianos coegit, ut alterius partes sequerentur. Immo
certe! Ab initio id agebatur , ut Ucrainia vel Unioni Europaeae
vel foederi Atlantico  ascisceretur. Nemo
id dicit. Id tantum agitur,  quomodo Ucrainia propius ad
Unionem Europaeam accedere possit. Quod
ego dubito. Res publicae Europae orientis hoc accessu semper
utebantur, ut Unionis participes fierent. Discordiae
ortae sunt, cum anno MMXIII exeunte de illo accessu disputaretur.
Nonne tum demum  ex discordiis bellum factum est, cum 
Chersonnesus a Russis occupata est? Equidem
non ita sentio. Tantum abest, ut Russos vel Vladimirum Putin
defendam, ut nullae rei nisi veritati  studeam.
Russi   enim Chersonnesum  non sponte, sed 
quasi  inviti  occupaverunt. Cur? Ceterum 
Chersonnesus minime ad Ucrainiam pertinet. Quae res tibi non
fuerit ignota. Chersonnesus semper  Russorum 
erat.  Quae  tamen non occupata esset, nisi res
Maidanianae gestae essent. Praeses
rei publicae  quondam fuisti. Quid tu facias, si  a
finitimis  pars tuae terrae occupetur? Hoc
interrogatum non probo. Sed  ego quidem non tulissem res
adeo progredi. Iam pridem cum seditiosis collocutus essem. 
Quod  ii scilicet non fecerunt, qui  Ucrainiam regunt.
Sed haec est prima causa malorum. Tamen
sequebatur, ut Unio Europaea Russiam sanctionibus afficeret. Quid
de istis sanctionibus censes? Mihi
quidem non probantur, quia Russi auctores belli non sunt. Utri
illae sanctiones magis nocent, Russis an Europaeis? Russis
quidem, quamquam  etiam apud nos  multi sunt, qui eas
sanctiones aegre ferunt. Aliquando
dixisti  statum Europaeae Unionis mutari necesse esse. Quid
hoc sibi vult? Status
Unionis Europaeae  in discrimine est. Nescio an nos, qui tot
annos sub potestate communistarum degerimus, veluti acrioribus
oculis id videamus. Status Europae omnino commutandus est. 
Quem quasi novis ornamentis afficere non iam  sufficit .
etiam aetate communistica  exeunte  cum multae quidem
res corrigerentur, ego dixi non iam rebus corrigendis, sed 
civitate commutanda opus esse.  Qua commutanda et hoc
tempore opus est. Qualis
Europa  tibi  ante oculos  versatur? Variis
modis  consociatio Europaea fieri potest. Equidem
consociationem probo, veluti cancella sublata et alia. sed 
ubi  ex Communitate Europaea  Unio facta est –
littera C in U mutata – res in peius cecidere.  Num
malum id est, si civitates Europaeae artissime consociantur? Si 
id fiet, civitates ipsae  tollentur. Non est mirum,
quod  ista semper dicta audiuntur: „Europa regionum“
vel „Europa Europaeorum“.  At ego  Europae
civitatum  faveo. Sed
res non ita se habet, ut  illae civitates ex tabulis
deleantur. Tamen  nostris temporibus  multae sunt
difficultates, quae a singulis civitatibus superari non iam
possint. Quod
vehementer nego. Sunt ista somnia vana  moderatorum.
Civitatibus nobis opus est ad democratiam sustinendam.
Civitatibus sublatis  democratia  non iam exstat. Cur
non? Quod 
democratia  esse non potest sine demo, id est, sine populo.
At  non est populus Europaeus. Ego non sum Europaeus. Ego
sum Pragensis, Boius; praeterea pertineo ad Europam mediam, ad
Vindobonam, Cracoviam, Mediolanum , non ad Helsingissam,
Olisiponem, Athenas, Panormum. Deinde sum Slavus , postremo
fortasse Europaeus, sed haec identitas parum valet. Non cognosco
Finnorum vel Hiberniorum vel Graecorum similitudinem. Milos
Zeman, successor tuus, post  insidias illas Lutetianas 
dixit  immigrantium multitudinem in patrias remitti
oportere. Quid tu de ea re censes? Primo 
ad  principium huius disputationis  redeundum est. Quod
principium? Gubernatores
nostri  vehementer in eo errabant, quod  parati 
erant tantam advenarum multitudinem  in Europa
occidentali  excipere. Graviter erraverunt, quod 
operarios e Turcia aliique terris ad se invitaverunt 
Europaeis quosdam labores scilicet  recusantibus. Num
ea res ad Tsechiam quoque pertinet? Parum
quidem. Aetate communistica  immigratio – ut 
aliae res – vetita erat.  Praeterea patria mea
pauperior est quam Germania,  sed summum malum est cultuum
illa morumque permixtio, qua omnis civitas  perit. Post
insidias Lutetianas  statim adfuerunt, qui civibus
accuratius custodiendis studeant. Nonne hoc modo fundamenta 
liberae civitatis  evertuntur ? Certe. 
Timeo, ne Nonae Ianuariae MMXV  Europaeis  aeque 
sint perniciei  ac III.Id.Sep.MMI  Americanis 
fuerat.  Ceterum  dico : “ego non sum Charlie, ne
je suis pas Charlie”.  O rem pravam ! Quid?
Nonne nos coniunctos esse  ostendere oportet  cum iis,
qui  per insidias necati sunt? Non
est dubium, quin ea res tristissima  fuerit.  Sed eodem
die in Nigeria duo milia hominum trucidat sunt  nullo eius
rei mentionem faciente. De  hoc scelere tacetur milibus
chiliometrorum scilicet intermissis.  Tantam
simulationem  vix  ferre possum. Causae 
insidiarum illarum  fuere  permixtio cultuum ac morum,
multitudo immigrantium, denique verba  falsa 
moderatorum nostrorum. Bene
memini  conventus cuiusdam Europaei, qui eodem tempore actus
est, cum primum magna Africanorum multitudo in Europam affluxit.
Cum Iacobus Chirac, qui tum praeses Francogalliae fuit, de nulla
re nisi de securitate locutus esset,  ego haec respondi:
„num putas id nobis usui fore? Nonne difficultates 
ortae sunt a  rationibus politicis, quibus  illi
homines ad nos  quasi  invitantur?“ tum Chirac
clamavit : « Klaus  civitatem socialem tollere
vult ! » Recte ! 
nam  socialismus  Europaeus prima est causa malorum. Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |