Annus
2 0 1 5

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Pactio de armis nuclearibus cum Irania

Pactio de armis nuclearibus cum Irania

Potentissimae nationes et Irania pactionem in Lausanna Helvetiorum die Iovis 2 mensis Aprilis celebrarunt, ne Iranii potentiam nuclearem adipiscerentur neve bombam neutronicam fabricarent, atque etiam ut decem sequentes annos actuositas atomica ab iisdem minueretur. Nationes hae sunt Regnum Unitum sive Britannia, Francogallia, Sinae, Russia, Germania, Civitatesque Unitae Septentrionales.

Huius autem pactionis protocollum pridie Kal. Maias rati habendum est ut foedus inter nationes supradictas et Iraniam plane vigeat. Israeliani, qui iam pridem cum Iraniis haud amicaliter invicem sese gerunt, valde huic pactioni adversantur, propterea quod timent ne Iranii, quibus potestas data est ad vestigandum pro progressu, energeia nucleari adhibita, clandestine uranium ditent et bombam tandem perficiant.

Praeterea in Irania pactio probanda est a Parlamento antequam vigeat; ibi sunt parlamentarii qui huic pactioni etiam adversantur quia nolunt suum Praesidem ad Occidentem his pactionibus appropinquare; ex pactione vero putatur (textus certus adhuc ignoratur) Agenturam Internationalem pro Energenia Atomica (AIEA) instrumenta nuclearia Irania examinaturam; tamen parlamentarii et Iranii et Israeliani hanc pactionem eiusque protocollum exigua vel non sufficientia iudicarunt. Quapropter expectandae sunt Kalendae Maiae.

Scripsit Paulus Kangiser