Annus
2 0 1 5

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

An Obama Europaeis circumdatus ad solacium Nicotianum confugerit

An Obama Europaeis circumdatus ad solacium Nicotianum confugerit

In actis diurnis editur imago photographica sive lucis ope descripta, in qua Obama prases Americanus cum Mattheo Renzi primo ministro Italorum in Germania colloquens monstratur. Obama aliquid dextra manu gerere, sinistra autem ex eodem aliquid aliud extrahere velle videtur. Nonnulli igitur suspicantur id, quod dextra manu tenetur, esse fasciculum bacillorum Nicotianorum, et praesidem hausturum esse fumum. Foris porro stant et Americanus et Italus in manio: nam ob inveteratam desuetudinem odoris Nicotiani Americanis, qui quidem pauci adhuc fumum sugunt, moris est foras egredi ut nociva consuetudini indulgeant, ne veneno hausto indicia supersint.

De hac re percontabantur diurnarii: Aprilis Ryan rogavit Joshuam Earnest, prasidis oratorem, quid manu tenuisset Obama, an fuisset fasciculum fistularum tabacinarum; quod Earnest negavit, neque alteram explicationem obtulit. Rem porro identidem cum oratore tractaverunt diurnarii, sed Earnest pergebat negare Obamam fistulas habuisse.

Anno bismillesimo tertio decimo Obama, qui iuxta microphonum cum amico in conventu omnium gentium colloquebatur nesciens microphonum esse "vivum", ut aiunt, et posse vocem suam diurnariis referre, confessus est se sex annos nullum fumum tabacinum hausisse quod uxoris iram timeret. Diurnarii autem suspicantur etiam tantum timorem superari in homine Europaeis ducibus circumdato.

Ignotum manet, an Mattheus Renzi quoque fumum sugere soleat.

Plura huius auctoris: http://nemo-nusquam.blogspot.com/

Scripsit Nemo Oudeis