Annus
2 0 1 5

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Ut in caelum,

Ut in caelum, sic in terram

A Floridae promontorio, cui Hispani saeculo decimo sexto "Cannaveral" nomen indiderant, rocheta sive missile in calum missum est a privata societate SpaceX dicta. Quod autem novum et fere inauditum est: rocheta illa suo munere ascendendi functa deinde in terram, immo ad ipsum promontorium Cannaveral vocatum descendit et tuta, incolumis, erecta resedit, ut altero quodam die in calum iterum mitti posset.

Nova igitur aetas calestis inaugurata est: nam usque ad hanc noctem multa regimina ac publica institutiones, ut ESA Europaorum et JAXA Iaponum et Roscosmos Russorum, calum attigerunt magna pecunia jactura et rochetis ipsis combustis: sed SpaceX societas omnino privata didicit eodem vehiculo, quod jam pretio minore quam omnia omnium gentium publica missilia constiterat, in calum identidem volare, ut pretium volandi identidem deminueretur. Hoc enim in votis erat Eloni Musk, societati prafecto: ut calum aperiret ipse citius, efficacius, pretio minore quam publica regimina grapheiocratibus onusta.

Plura huius auctoris:http://nemo-nusquam.blogspot.com/

Scripsit Nemo Oudeis