Annus
2 0 1 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

A Flumine Ianuarii per Kyotum ad Lutetiam Parisiorum

A Flumine Ianuarii per Kyotum ad Lutetiam Parisiorum

Non agitur de raro itinere sed de sollicitudine propter globalem calefactionem; qua sollicitudine alii minime afficiuntur alii putant humanum genus periclitari; haec calefactio, quae totum planetam tangit, partim evenit ab ipsa terrae natura, partim ab hominum actuositate sive industria. Nuper autem scientifici calefactionem iudicant magis ab homine pervenire quam a cyclica nostrae telluris natura, quae milleniis transactis iam se ipsa calefacit iam in glaciationem incidit.

Anno vero 1992 Coetus in Flumine Ianuarii Brasiliensi ab Ordine Nationum Unitarum convocatus est; ibi parum proventus pro climate fuit; tamen communis sollicitudo de his rebus tandem coepit; postea anno 1997 protocollum Kyotanum subscriptum est, ex quo gasorum vel carbonei dioxydati deminutio fieri deberet; multae nationes hoc protocollum subscripserunt, exceptis Statibus Unitis et Sinis, quae maximas emissiones gasorum invernaculi effectum afferentes in atmospheram cottidie gignunt.

Denique Lutetiae Parisiorum per dies undecim a pridie Kal. Decembris anno 2015 e centum nonaginta quinque nationibus legati congregati sunt, de mundi calefactione antropogenica dialogantes; huius congressus propositum fuit totius mundi temperaturam deminui, adeo ut in annum 2100 non nisi duxobus gradibus Celsianis planeta haberet supra eam quae thermographa indicabant antequam (s. XVIII-XIX) aetas industrialis coeperat. Optime accidit ut hoc pactum, quod est obligatorium, Status Uniti et Sinae quoque subscripserunt; ut autem pactum vigeat oportet ratihabeatur a quinquaginta quinque nationibus, quae saltem emissionum 55 centesimas (55%) in toto orbe gignent; quapropter si Parlamentum Europaeum et Status Uniti et Sinae ratihaberent pactum statim vigere coeperit.

Scripsit Paulus Kangiser