Annus
2 0 1 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Ecce, Homo-Hircus!

Anno praeterito Thomas Thwaites constituit ut se transfiguraret in hircum ut ex omnibus sollicitudinibus suis in Alpes effugeret ubi suculenta gramina quae illic crescent depasceret.

In libro suo titulo “Hircus-Homo: Quomodo Pausa ex Humanitate Fructus Sum” (“GoatMan: How I Took a Holiday from Being Human”), Thwaites narravit de tempore quod egit in Alpibus apud gregem hircorum.

Hirci complures horas gramina copiosa quae in clivis Alpum crescunt pascunt. Rumen, quod organum apud hircos omnino aliter quam apud nos fungitur, plenum est enim microorganismis, qui gramen in saccharum edibile mutant.

Tunc Thwaites sibi quandam cruminam fecit in qua gramen colligeret et ex qua per diem ederet.

“Quale gramen bene sapit et quale male comperi,” inquit Thwaites. “Belle me habet cum glomere graminis in dentibus meis perambulare dum manducor.”

Dein, nocte, Thwaites gramen reliquum coquebat ut in gramineum ius mutaretur.

Ante liquamentum potaret se certum fecit tutum erat potando, id est, ut in saccharum mutatum est.

Quamvis Thwaites incrementis technologicis adiutus erat, cibus tamen non eximie sapiebat. Dixit Thwaites se fictitium rumen quondam facere velle.

Scripsit Stephanus Rex