Annus
2 0 1 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De Brexitu,

De Brexitu, sponsionibus atque pretio librae

Cur tantopere attoniti sumus effectu suffragiorum Britannorum (an potius Anglorum, nam aliae Britanniae gentes dicuntur aliter, id est pro Unione Europaea, suffragatas esse)?

Indagationes opinionum ante plebis scitum factae monstrabant victores modo fautores in Unione manendi, modo ex UE abeundi. Fontem (falsam) optimismi analyticis praebuerunt sponsiones (Anglice bets) - nam Angli sunt natio sponsionum, ergo certe etiam Britanniae sortem futuram ludo isto dedere iis lubebat. Analytici animadverterunt maiorem pecuniam sponsionibus datam esse ad optionem in Unione manendi; nonnulli tantum in suis operibus adiecerunt... maiorem partem hominum sponsiones facientium elegisse abitum, i.e. pauperes cives (numerosiores) pro abitu sponsionatos esse, divites autem (pauciores) pro Europa. At in suffragandi actu pauper et dives eandem vim habent...

Diurnarii annuntiant quoque modo ante referendum fundi collocatorii generis hedge funds se contra praevalentem opinionem (=Britannos in UE mansuros) per fas et nefas protexisse contra viliorem libram Britannicam. Quasi hedge funds ut solos res futuras scivisse. Post effectum suffragandi annuntiatum, libra re vera plus quam decem centesimis partibus vilior facta est erga franco Helvetorum (qui putatur tutissima moneta Europae esse); hodie demum - i.e. die Martis - casus incredibilis valoris librae stitus est (sicut et animus bassus in foris, hodie bursis totius mundi primum post Brexitum crescentibus).

Si ergo nuntios de sponsionibus cautius legissemus, minus attoniti effectu suffragiorum fuissemus, minor tunc verisimiliter esset ipse timor Panicus necnon casus titulorum in foris ac valoris librae.

Scripsit Iconoclastes