Annus
2 0 1 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Nuntius in Lagoena

Post CVIII annos nuntius in lagoena inventus est

Marianna (Marianne) Winkler, mulier Germanica, in litore insulae Amrum lagoenam quae in mari anno MCMVI posita est invenit.

Haec lagoena erat inter MDCCCXC alias quae demersae sunt ut amnes sub mare quae circa Caledoniam fluunt deliniarentur. Adhuc solum CCCXV inventae sunt.

Liber Guinnessianus Gestorum Mundanorum (Guinness Book of World Records) affirmat nullam vetustiorem umquam inventam esse.

In omni lagoena est charta cursualis (postcard) posita in qua postulatio est scripta ut inventor locum diemque notaret. Praemium inventori sex assorum promissa est si chartam redderet.

Haec lagoena a Navarcho C. H. Brown, doctore apud Scholam Navigationis Glascoviam, die XXX mensis Novembris anno MCMVI soluta est. Hae lagoenae eo modo factae sunt ut deorsum caderent et iuxta fundum maris fluitarent.

Codicillum (log) Navarchi Brown pristinum in quo omne repertum notatur nunc Aberdonae apud Sedem Scientiae Marinae habetur.

Scripsit Stephanus Rex