Annus
2 0 1 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Domina aedificii Hitleriani actionem adversus rem publicam constituit

Res publica Austriaca, cum nonnullos annos cum Gerlinda Pommer, cuius est domus natalicia Adolphi Hitler, litem habuisset, lege constituta nuperrime domum vindicavit. Nunc domina summos iudices adiit, ut vindicationi repugnaretur.

Patronus eius pro persuaso habuit actionem non irritam fore, quod iusta causa vindicationis non esset. Si necesse esset, etiam iudicium Europaeum iuribus humanis colendis se aditurum.

Domus, in qua Adolphus Hitler XII.Kal. Mai. Anno MDCCCLXXXIX natus est, per centum fere annos illius gentis erat. Quae XLV abhinc annos aedificium rei publicae locavit.

Ab anno MMXI illa domus medio in oppido Braunau situm vacabat. Domina, cum ea fieri, quae ad aedificium reficiendum necessaria erant, non permisisset, condiciones quoque emptionis recusabat, quas magistratus tulerant.

Regimen Austriacum per vindicationem domum in suam custodiam redigere voluit, ne ex ea sacrarium neonazistarum fieret. Mense Octobri Wolfgangus Sobotka, minister rerum internarum, nuntiavit aedificium rescissum iri ,ut in loco eius institutum quoddam sociale exstrueretur.

Tamen sunt, qui propositum ministri minime probant, quod domo rescissa et historia Austriaca quodammodo exuatur.

Scripsit Volfgangus Austriacus