Annus
2 0 1 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Feminis Arabiae Sauditae autocinetum ducere liceat!

Priore die Martis id est a.d. VI Kal. Oct. Rex Salman dominus Arabiae Sauditae decrevit ut feminis regere autocineta liceret quod adhuc vetitum esset. Quae coercitio indicium mulierum condicionis in regno Arabico reputabatur.

In actis diurnis Francogallicis q.t.e.“Mundus” scriptum est post aliquot horas a decreto edito, XV fere feminas pugnantes de re, quae antea ab administro negotiis internis praeposito ob certamen convocatae essent, a quadam auctoritate telephonice monitas esse. Tres earum diurnariis actorum Francogalliae enuntiaverunt virum minacem per telephonium sibi imperavisse ne ulli de facultate habita loquerentur neve quicquam in retia socialia ederent. Aliter infausta sibi futura esse.

Quae minarum causa est? Non affirmandum esse feminas ius pugnando consecutas esse, sed credendum benevolentiam regis hoc concessisse. Nam solum illas administrationi faventes loqui posse. Timor est ne haec facultas aliis novis rebus, multis instantibus, portam aperiat.

Scripsit Lydia Ariminensis