SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)

Πάντα ῥεῖ
.
Auctor praeclarae sententiae philosophus Heraclitus dicitur esse, quo dicto
sectatores summam magistri doctrinae tradiderunt. Omnia mutantur,
convertuntur. In fragmento B 49a invenimus ποταμοῖς τοῖς αὐτοῖς
ἐμβαίνομέν τε καὶ οὐκ ἐμβαίνομεν, εἶμέν τε καί οὐκ εἶμεν. Similiter apud
Platonem (Crat. 402) Λέγει που Ἠράκλειτος ὅτι “πάντα χωρεῖ καὶ
οὐδὲν μένει” καὶ ποταμοῦ ῥοῇ ἀπεικάζων τὰ ὄντα λέγει ὡς “δὶς ἐς τὸν αὐτὸν
ποταμόν οὐκ ἄν ἐμβαίης”. ”. De hac re non licet cogitationes philosophi
Senecae (Ad Lucilium epistulae morales, VI, 58, 22-24)
praetermittere, quae cum temporis fuga mixtae sunt: “Quaecumque videmus aut
tangimus, fluunt et in assidua deminutione atque adiectione sunt. Nemo
nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis, nemo nostrum est idem
mane, qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid
vides, currit cum tempore: nihil ex his, quae videmus, manet. Ego ipse, dum
loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis descendimus et non descendimus. Manet
enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est
quam in homine: sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo
admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus,
timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit:
vis tu non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit ? De homine dixi,
fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna
res et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat
quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat.” Apud scriptorem
Latinum magna sollicitudo tempus amittendi hic cedit mutationi continuae
totius mundi quae fugacem hominum vitam evertit.
Οὐδεὶς πεινῶν καλὰ ᾄδει
.
Proverbium neminem se libenter tradere animi voluptati vel mentis operis
ostendit nisi corporis necessitati satisfecerit. In linguam Latinam Mediae
Aetatis conversum, sic expressum est: “Ieiunus venter non vult cantare
libenter”; ex contraria parte “Cum satur est venter cantat quicumque
libenter”.
Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γινώσκω
. Ut a fructu arbor agnoscitur, sic ab actis hominum animus; in Evangelio
Matthaei (7,16) et Lucae (6,43) his verbis Iesus discipulos monuit: “ἀπὸ
τῶν καρπῶν επιγνώσεσθε αὐτούς. Μήτι συλλέγουσι ἀπὸ ἀκανθῶν σταφυλὰς ἢ ἀπὸ
τριβόλων σῦκα;” Scriptores Christiani antiquiores et Mediae Aetatis eandem
sententiam protulerunt: “Ex fructu cognoscitur arbor”. Etiam in eloquiis
recentioribus hoc proverbium plerumque permansit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|