| 
 POLONI CONTENDUN UT INIURIAE NAZISTARUM SARCIANTURDamna belli a Germania compensanda sunt!
 
    Poloni deliberant, num Germanos in ius vocare sibi videatur, ut iniuriae,
    quas bello mundano secundo ab iis acceperint, sarciantur. Modo argumenta
    atque indicia colligi, ex quibus appareret, quanta scelera Germani in
    Polonos commisissent, Andreas Przylebski legatus in quadam percontatione
    dixit. Praeterea se eas civitates consulere, quae simili modo id agerent,
    ut pecuniae pro iniuriis acceptis sibi tribuerentur.
 
    Postulata Polonorum Germani semper renuebant, primum, quod Poloni iam anno
    MCMLIII de damnis reparandis destitissent, deinde, quod illa ex pactione
    anno MCMXC facta omnino obsolefacta essent.
 
    Tamen iurisconsulti quidam Poloni pro certo habebant ea iure postulari ac
    vindicari posse, cum constitutioni rei publicae repugnaret nec valeret,
    quod anno MCMLIII esset constitutum, quia eo tempore Poloni liberi non
    fuissent et Unione Sovietica urgente egissent.
 Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |