| 
 DE ADMINISTRATIONE TRUMPIANA IMPEDITAFactio popularis obstitit
 
    A media nocte priore die Veneris Senatus Civitatum Americae Unitarum
    administrationis intermissionem imposuit, cum ratio accepti et expensi non
    comprobata esset. Quamvis factio republicana et in Senatu et in Consilio
    legatorum praevaleat, senatorum suffragiorum maior pars (50%) non
    satis est ut ratio pecuniarum iubeatur, propterea quod sexaginta sententiae
    ex centum pro adsensu opus sunt.
 
    Quod efficit ut administratio foederalis opibus careat et intermissio
    stipendiorum munerumque fiat. Etiam opera ministeriorum impedietur, ut
    omittam musea et hortos publicos nationis. Munera praecipua tamen
    servabuntur, e.g. quae ad defensionem et securitatem rei publicae etiamque
    ad custodiam aëronavium pertinent. At salus publica detrimentum accipere
    potest, cum verisimile sit dimidiam partem ministrorum ad tempus dimitti.
 
Omnibus manifestum est de re politica agi. In pagina breviloquenti    (Twitter) Praeses Trumps democraticos accusavit quod magis de
    immigrantibus non legitimis quam de strenuis militibus et finium securitate
    solliciti essent. Sed Chuck Schumer, princeps factionis democraticae apud
    senatum, contra dixit Praesidem pactum recusavisse, quamquam illi pecunia
    ad “murum” struendum oblata erat. Re vera a popularibus convalidatio pro
    immigrantium filiis (dreamers) petitur qui in discrimine sunt ne
    relegantur, cum lex eos tutans die IV postero mense Martio exeat.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |