| 
 ORATIO DE STATU UNIONISTrump de rebus confectis in anno muneris praedicavit 
 
    Praeses Donaldus Trump primam orationem habuit de statu Unionis, ut mos
    est, ante duo Consilia coniuncta quae per radiophonum et telehorasin
    transmitti fieri solet. Voce triumphali declaravit, ut fidem civibus
    adderet, hoc esse novum Americae tempus nec meliorem opportunitatem somnium
    Americanum vivendi umquam fuisse.
 
    Cum primo anno muneris adeptos miros exitus iactavisset, populares ad
    unitatem vocavit ut omnes secundo anno simul operarentur. Haec, ut ait, bene
    evenerunt: imminutionem maximam vectigalium factam esse, vicies quater centena milia
    munerum creata, grapheocratiam redditam minorem. Opus commune a se
    offerri cum opus esset Senatus et Consilii legatorum auxilio ut lex de
    migrantibus et ingentissima pecuniae collocatio probarentur, nulla re tamen
    concessa. Quod exstitit mirum et inopinatum, carcerem maximae securitatis
    apud sedem navalem Guantanamo minime clausum iri nuntiatum est, contra
    atque Obama praedixerat.
 
    Oratio octoginta minuta perduravit, quo tempore praesidi a sectatoribus
    plausum est, populares autem immoti manserunt. Johannes Kennedy III paucis
    verbis respondit: “Superbi pugno petere possunt et notam relinquere, sed
    non vim et animam populi concordis adaequare”.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |