| 
 DE INDUTIIS SYRISBellum per triginta dies desinere ab ONU decretum est
 
    Consilium Securitatis Ordinis Nationum Unitarum omnium consensu indutias de
    Syria ob humanitatis causam probavit, ut saltem triginta dies pyrobolorum
    coniectio in toto territorio desineret provincia Ghuta rebellium non
    excepta. Nisi quid obstat, indutias statim incipere constitutum est. Prope
    quingentos per septem dies ob pyrobolos deiectos in partem regionis a
    rebellibus detentam, non longe ab urbe capite Damasco, exstant perisse, ex
    quibus centum minore aetate a Speculo Syriaco pro Iuribus Humanis numerati
    sunt.
 
    Ad hoc decretum est ut liceret, sine mora et periculis, auxilia mitti,
    vulneratos aegrosque transferri et obsidionem in Ghouta Orientali, Yarmouk,
    Foua, Kefraya finem habere.
 
    Ut regimini praesidis Assad faveret Russia iure intercedendi novies in
    Consilio Securitatis usa est postquam bellum Syriacum ab anno MMXI incepit.
    Tamen intra decimum quintum diem Praesidi ONU Antonio Guterres de
    intervallo belli ad Consilium referendum erit; Russiae autem concessum est
    ut adversus regnum Chalifi bellare pergeret. Agens cum Russicis Consilium
    sero ad decretum venit, cum interim tot interea perissent.
 
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |