| 
 DE PORTORIIS TRUMPIANISVectigalia ex mercibus adventiciis imponentur
 
    Bruxellis moderatrix Europaeae mercaturae praeposita Cecilia Malmstroem et
    administer Iaponicus oeconomiae Hiroshige Seko cum legato Americano
    Lighthizer pro commercio de portoriis a praeside Trump statutis
disputaverunt cum pretium chalybis auctum esset quarta parte    (25%), aluminii autem decima (10%). Moderatrix censuit
    Unionem Europaeam, cum socia esset securitatis et commercii cum Civitatibus
    Americae Unitis, a consiliis praenuntiatis excludendam esse. Tamen non
    adhuc satis constare de agendi ratione qua immunitas fieret. Colloquia
    postera hebomade pergent. Idem Iaponicus ominatus est.
 
    Interea Donaldus Trump telephonice locutus est cum Emmanuel Macron magna vi
    exprimens suum consilium necessarium atque ad stabilitatem nationalem
    tegendam aptum esse. De aliis rationibus quibus sollicitudines Americae
    superari possent dissertum est, tamen in incerto manet hocne ad unam partem
    an ad plures Europae nationes spectet.
 
    Curam et sollicitudinem etiam Sina ostendit: administer Sinensis Zhong Shan
    commercio praepositus de contentionibus vectigalibus suam sententiam
    aperuit: a bello mercatorio nullum victorem discessurum, immo calamitates
    toto orbe orituras esse. Utique Sinenses et rem publicam fortiter se
    defensuros.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |