| 
 INGENS MULTITUDO VENETIOLAE IN FUGA ESTInopia et fames cives coartant
 
    In Venetiola dum ficta comitia praesidalia exspectantur multitudo civium
    fame urgetur laboratque. Cotidie, transacto ponte qui duas res publicas
    iungit, numerus ingentissimus civium, sunt qui aestiment triginta vel
    quadraginta milia, in fines Columbiae ineunt, alii ut necessaria emant et
    redeant, alii ut in perpetuum patriam relinquant. Decies centena milia
    profugorum computantur qui in Columbiam migraverunt, triginta centena milia
    in orbem ob exitialem rei publicae administrationem praesidis Nicolai
    Maduro. Eo magis haec migratio his diebus ante comitia posteri diei solis
    auxit, tamen auctoritas Columbiana tempore suffragiorum portas claudere constituit.
 
    Casus de hac re significantes apud fines reperti ostendunt quam magna
    inopia civibus saeviat. Mane apud claram cauponam finis, pauperrimi magno
    concursu accipiunt quod superfuit e cenis, ossa cum parva carne, quodcumque
    colligere possunt, potius quam in purgamentis aliquid captent. Feminae,
    magno maerore capillos vendunt, magnum decus mulierum illius nationis,
    potius quam turpiter se gerant, dummmodo pecuniam ad migrandum habeant. Vel
    maxima pars medicorum et ministrorum aegrorum brevi tempore fugerunt, ne
    fame laborarent neve sub oculis haberent sine curis morituros.
 
    Cum in Columbiam migrantes pervenerint magnae difficultates eos exspectant,
    quod opera minimo pretio danda est, ut praetermittam quae ad eorum statum
    pertinent: quaedam auxilia humana ab Ordine Nationum Unitarum et piis
    gregibus apparata sunt, quamquam presidium non satis est.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |