| 
 CONGRESSUS MEMORABILISTrump et Kim Jon-un de armamentorum atomicorum amotione inter se egerunt
 
    Quis ante nonnullos menses putaret duos principes acerrimos adversarios in
    terram neutram ad agendum de atomicorum armamentariorum interdictione
    conventuros? Dux Boreocoreanus Kim Jon-un, sumpto imperio ab anno MMXI,
    apparatum nuclearem auxerat et complura experimenta missilibus et pyrobolis
    nuclearibus satis periculose adeo confecerat ut Ordo Nationum Unitarum,
    probantibus Sina et Russia, graves sanctiones oeconomicas Boreocoreae
    imposuerit. Maxima insolentia Kim usus est cum iterum iterumque minatus
    esset se adorturum esse Civitates Americae Unitas missilibus aptis quae
    usque ad continentem Americanum pervenirent. Tamen, amisso socio Sinensi,
    improbatus a ceteris nationibus, ab hostibus circumdatus, cum oeconomiae
    difficultatibus vexaretur, tandem, hoc anno, ad rem politicam
    pacificatoriam suscepit.
 
    Primum princeps Boreocoreanus incipiente anno ad colloquendum cum
    Austrocorea se proclivem esse nuntiavit, deinde suam rem publicam
    Olympiis hibernis in urbe Pyeongchang interfuturam. Mense Martio exiit
    primum a patria ut in caput Sinense adiret, mense Aprili finem
    Austrocoreanum transiit ut tractaret de discessione ab armis atomicis in utraque re
    publica; immo soror ducis declaravit opus esse duas republicas in unam
    coniungi. His diebus processit iter nova renuntiatione habita: iam non
    necesse experimenta atomica fieri; situm examinis clausum iri.
 
    Haec paraverunt conventum memorandum inter praesidem Donaldum Trump et
    ducem Kim Jong-un. Die XII mense Iunio in insula Sentosa capitis Singapore
    dextras iunxerunt: difficile novisse et explanare quod pacti sunt: satis constat 
    Boreocoream discessionem ab armamentis atomicis incepturam esse, Civitates
    Unitas exercitationes militares in Austrocorea intermissuros esse.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |