| 
 CONVENTUS DE MIGRANTIBUSAnte consilium Europae de re praetractatum est
 
    Ut praefatio Consilii Europae quod die Iovis et Veneris habebitur, XVI
    principes Bruxellas convenerunt ut de re ad migrantes attinenti
    praetractarent. Argumentum difficile, quod iam prioribus diebus animos
    inflammavit ob aspera verba a praeside Emmanuel Macron aperte dicta: rem
    politicam Italam nauseantem, populistas in Europa ut lepram esse, gravem
    casum adventus migrantium in Italiam non extare.
 
    Administer Italicus Joseph Conte ex congressu officio functo rediit: in
    summa mutationem foedus Dublini proposuit, ne peregrini asylum peterent in
    primam terram quo appellerent. Quo ex principio? Qui in Italiam navi
    pervehuntur, in Europam appellunt, ergo non in Italiam tantum tranferendi
    sunt qui e mari eripiuntur. “Nulla res publica derelicta in discrimine
    maneat”, ut Angela Merkel conclusit. Sed proverbium Italicum rei idoneum
    docet “inter dicere et facere mare impedimento esse”.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |