| 
 VALE, EUROPAMagna perturbatio ob migrantes orta est
 
    Consilio Europaeo habito, magna discordia exorta est: in Germania ante
    quinque dies Horst Seehoefer Administer negotiis domesticis praepositus
    etiamque princeps factionis CSU, se munus deponere minatus est cum
    dissentiret de migrantium quaestione, quae abdicatio scilicet in discrimen
    foedus politicum gubernationis adduxisset. Cum diu ipse et Cancellaria
    Angela Merkel disputavissent, convenerunt ut apud finem Austriacum sedes
    transeuntium pararentur ubi celeriter asylum petentes censerentur et ii in
    priorem rem republicam, etiam invitam, a qua perfugium petitum esset,
    remitterentur. Hoc consilium iam anno MMXV captum erat, sed obstante
    factione socialista democratica reiectum, sed nunc impositum.
 
    Quam ob rem sua vice Cancellarius Austriacus Sebastianus Kurz minatus est
    se finem meridionalem clausurum esse, sed hesterno die ipse et Administer Horst Seehoefer concordes decreverunt   
    ut migrantes in Italia censi illuc remitterentur.
 
    Tamen Minister Primarius Joseph Conte declaravit nullum receptum iri in
    Italiam qui hic census in Germaniam adiit. Nihil huius generis a se
    promissum neque de migrantibus secundariis foedus factum esse. Die XI mense
    Iulio Administer Italicus Matthaeus Salvini cum collega Germaniae Horst
    Seehoefer colloquia habiturus est.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |