| 
 POST UNUM MENSEM A RUINA PONTISGenuenses mortuos commemorant et restitutionem exoptant
 
    Uno mense transacto a pontis Genuae casu cives hodie omnes operas
    intermiserunt ut commemorarent XLIII qui in calamitate perierunt. Paulo
    ante meridiem (hora XI et XXXVI minutis ) omnes tabernae conclusae sunt,
    autocineta meritoria et laophora constiterunt, multitudo in viis intento
    animo magno silentio commorata est. Quot mortui numerati sunt, totidem sonitus campana pulsavit.
 
    Haec prope verba a gubernatore et curatore calamitatis Iohanne Toti
    pronuntiata sunt: pontis ruinam Genuam prosternere non posse, urbem quae
    exoptaret ut quam primum iterum progrediretur; primum necesse ius obtinere,
    novisse quid factum esset, quae causa hoc tulisset. Iudicium explicaturum
    esse quid evenisset . “Genuenses horrendum facinus passi sunt, - inquit
    magister civium Marcus Bucci - simile atque epicentrum tragediae Novi
    Eboraci (Ground Zero), quae urbs deinde a calamitate exiit; idem
    agere volumus. Genua genu non nixa est. Hodie mortuos memoramus, sed mente
    restitutionem fingimus, ut a re tragica egrediamur stante urbe fortiore et
    maiore.”
 
    Interea CCLVIII familiae a domibus abierunt, de XXI investigatur ad verum
    exquirendum.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |