| 
 EXTREMUM SUPPLICIUM IN MALAISIA ABROGABITURPlus quam mille et ducenti rei dilatione fruentur
 
    Quod instrumenta communicationis socialis Malaisiae in capite Kuala Lumpur
    rettulerunt: Consilium Administrorum poenam capitalem aboliturum esse, quin
    etiam postero die Lunae scriptum legis coram senatu traditurum. Societates
    defendendis iuribus humanis institutum nempe probaverunt, praesertim cum
    plus quam MCC condemnati in suspensa exspectatione mortis essent, quibus
    interea dilatio concedetur. Amnestia Inter Nationes gradum factum esse ad
    abolendum gravissimum supplicium affirmavit, tamen hoc nullis exceptis
    explendum esse. Capitis illic damnantur homicidae, patriae proditores, rei
    stupefactivae mercatores.
 
    In LVII nationibus totius orbis graviorum scelerum sontes capite damnantur;
    saepe qui anxie exspectant ut sibi ultimum supplicium detur, soli, sine
    morbi curationibus in custodia manent, qui cruciatus augetur quod dies
    supplicii paulo ante significatur. Amnestia Inter Gentes nuntios de
    inhumanis condicionibus damnatorum quinque nationum (Bielorussia, Ghana,
    Iaponia, Irania et Malaisia) vulgavit etiamque numerum suppliciorum prioris
    anni, quae imminuerunt, quorum autem maior pars in Irania, Pakistania,
    Arabia Saudita effecta est.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |