| 
 DE COLLOQUIIS PANORMITANISDe stabilitate Libyca disputatum est
 
    Hesterno die Panormi consilium de Libya finem habuit. Legatus Ghassam
    Salamè pro Libya missus ab Ordine Nationum Unitarum gratias Italiae egit
    quod paravisset colloquia prospere confecta: difficili munere eos qui
    adfuissent functos esse, qua re se tranquilliorem de rebus Libycis exire.
    Minister Primarius Italicus Joseph Conte Panormum reliquit fisus spe Libyam
    stabilem fore, huius viae fundamentis positis.
 
    Re vera participes consessus non fuerunt praesides Francogalliae,
    Germaniae, Civitatum Unitarum, Regni Uniti, Hungariae. Periculum fuit ne
    prorsus spem falleret. Vespere pervenit dux esercitus regionis
    Tripolitanae Khalifa Haftar qui dexteram cum Praeside
    Libyco Consilii Praesidialis Fayez Al Sarraj iunxit, cum Minister Primarus Italicus sequester pacis
    esset, tamen sine certo exitu. Haftar fertur dixisse: “Non equus
    commutatur, dum flumen vado transitur”: quod significat Al Serraj non
    abdicare debere ante comitia proximi veris. Tripolitanus postea
    concilio universorum non interfuit. Idem legatio Turcarum et Praeses
    Aegyptius Al Sisi fecerunt. Libya in duas partes penitus divisa est:
    dubium non est quin stabilitas in aequa partitione opum petrolei
    consistat.
    Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |