| 
 BREXITUSNE ERIT?De concursibus Britannicis 
 
    Londinium. Tribunal Summum Europaeum de ardua admodum re Britannica, quae
    ab anno MMXVI prosequitur, cuius pactionibus multum difficultatis in
    Administrationem Europaeam iniectum est, aliquid noui pronuntiauit:
    Britannica enim Administratio, quamcumque uelit, condicionem suam quoquo
    tempore relinquere potest atque iure repleto Comsocietati iterum interesse.
    Quaestio Europaea tamen est non consilio suo sed rogatione Scotorum ciuium,
    quorum dissensus a secessu Britannico praeclarus: propositum Scotorum magna
    tamen ui promouetur ex inuestigationibus horum dierum, quorum exitus
    necopinatus Ministrae Primariae May existimatur; ciuium nam Britannicorum
    maior pars contra Brexitum sententiam exposuit ac ad reditum. Tribunal
    Europaeum denique comitia de re habenda, ut leges Nationis maxime ualeant,
    pepigit.
 Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |