| Mexicum. Fines inter Mexicum atque Boreoamericam semper certationis locus duabus Nationibus: Ciuitatum  Coniunctarum Administratio enim migrantes Mexicanos excipere minime uult atque identidem compelli, ut omnes sciunt; Praeses nam Donaldus Trump Boreoamericanus ab anno MMXVI ingressum perfugarum Mexicanorum semper abnuit. Noua tamen a finibus Mexicanorum proueniunt: pueris enim Mexicanorum, qui per currus onerarios fines attingunt Boreoamericae, signa numerorum bracchis imprimuntur per calamos, per quibus eos agnoscere liceat.
 Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |